- FURTUM
- FURTUMcontrectatio est rei alienae, invito domino: Ei nomen an a ferendo, an a furvo, i. e. atro, quod nocte et velo gaudeant proximi bonis insidiantes? Saturno regnante nullum fuisse dicitur. Apud Lacedaemonios, sobrios illos et acres viros, verba sunt A. Gellii l. 11. c. 18. permissum legitur, pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum qood et furandi sollertia et assuetudo acueret firmaretque animos Adolescentium, et insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et obrependi celeritatem. Apud Aegyptios quoque furta tolerabantur, sed certâ conditione Lege enim cautum, ut qui furtis operam dare cuperent, apud Principem furum nomen suum profiterentur, atqueve ad illum cuncta furto surrepta deferrent, Si quis autem furto quaedam amisisset, indicabat illi praeposito, atqueve sua facile recuperabat, ita tamen ut quadrantem bonorum aestimatorum persolveret. Diod. Sic. Biblioth. l. 1. c. 80. Romani vero gravissime ea puniêrunt. Et quidem Furem, qui manifesto Furto prehensus esset, tum demum occidi permisêrunt Decemviri, si aut, cum faceret, nox esset, aut interdiu se telo cum prehenderetur, defenderet, (conformiter legi, cuius mentio Exod. c. 22. v. 2.) Ex ceteris autem manifestis furibus, liberos verberari, addiciqueve zussêrunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent, neque se telodefendissent. Servos item surti manifestos, verberibus affici et e saxo praecipitari: sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluêrunt, noxamque ab his factam, sarciri. Quod de servitute hîc A. Gell. e quo verba illa desumpta sunt. id iuri Hebraeo similiter erat conveniens Exod. c. 22. v. 3. apud quos servitus haec erat exennalis, nisi antea labore suo tantum Dominio acquisivisset, quantum res ipsa sublata valuisset, propter multae enim debitum in servitute retineri nequibat. Mulieres autem in servitutem non addicebantur. Ios. Antiqq. Iud. l. 16. Postea apud Romanos, a lege illa Decemvirali recessum, et Praetores poenam furti manifesti in pecuniariam quadrupli mutarunt dupli in fures non manifestos intactam relinquentes. Imo postmodum non tantum civiliter, sed etiam criminaliter atqueve extra ordinem, Furti agi coeptum fuit, et poena arbitrio illius, qui iurisdictioni praeerat, relinquebatur. Constitutum quoqueve, ne licitum esset furem nocturnum vel diurnum occidere, nisi se telo defenderet, parciqueve ei sine periculo non posset, ut habetur l. 9. D. ad. l. Corn. de Sicar. quod aliter et cum distinctione leg. XII. Tabb. obtinebat. Novissima hinc constitutio lata a Iustin. Nov. 134. c. ult. quâ tamen poenâ ipsa res non continetur, quam persequi dominus potest §. 14. de Oblig. quae ex del. et §. 18. de Act. vide quoqueve supra Crux, Flagra, Apud Vett. Athenienses severa admodum, et acria de Furtis fuêre iudicia Draconis enim lege omne Furtum capite luebatur. Solon postea poenam dupli sanxit, si, quod furto perierat, recepisset dominus decupli autem, si non recepisset: et tum, si Eliasti videbatur, in nervo Gr. ποδοκάκῃ dies quinqueve totidemqueve noctes fur detinebatur. Imo, qui dupli quoqueve condemnabantur, vinculis stringi ignominiae causa fuisse solitos, patet ex Demosthene: Si nempe furtiva res intra 50. drachmarum pretium esset; quod si furtivae rei aestimatio esset supra hanc summam aut nox furtum factum esset, aut etiam interdiu in balineis, vel aliis publicis locis, capitis supplicio vindicabatur Furtum, ex lege Solonis, quam repraesentat modo laudarus Demosthenes εν τῷ κατα Τιμοκρατους. Nequeve tantum in fures, sed etiam in eos, quorum ope et consilio furtum factum fuisset, lege animadvertebant: Iudices autem harumcausarum in illa Rep. Undecimviri fuêre. Vide Sam. Petit. Comm. in L. L. Attic. l. 7. tit. 5. De furum poena apud Israelitas, vide Exodi c. supra laudato; et infra ubi de poena Quadruplici apud Anglos in voce Fossa, item lit. T. Vide quoqueve infra Hermendatum, et in voce Periurium ubi Furti inprim is crimen per Palicorum fontem consuevisse argui, dicemus. Porro in Stimulus, ubi, antequam crimen confiterentur fures, publice destimulatos illos olim esse, ut veritas eliceretur, videbimus; qui proin Centrones inde dicti. in Thaurgia. Non tamen defuêre sui Furtis apud Gentiles Dii, Furina, Luna dux, Laverna, Mercurius etc. sed potiores Diis fuêre leges, qualis apud Rom. Hostilia, Tabb, XII. etc. apud Graecos Draconis Solnisqueve supra memoratae, apud Hebraeos eae, de quibus in loco Exodi praefato. Nec forum apud Romanos res suas, deficiente iam die venales proponerent, sc. Suburra etc. Addam saltem, Fures et servos nequam, apud columnam Maeniam Romae puniri olim fuisse solitos. Horat. Epod. Od. 4. v. XI.Sectus flagellis hic Triumviralibus,Praeconis ad fastidium.Nempe Triumviri Capitales iudicio praesidebant. Vide Pignor. de Servis. etc. supra quoqueve in verbo Advocare, et infra Vespertilio.Furtorum variae apud Vett. species.Cingulum incisores βαλαντιότομοι manifesti, morte mulctabantur apud Athenienses, ex lege: Εἄν τις φανερὸς γένηται βαλαντιοτομιῶν, τούτῳ θάνατον εἶναι την` ζημίαν, Manifesti saccularii morte luent. Vide infra in voce Manticulati, it. Saccularii. Columbarum institutores, item qui alias quoqueve aves sive feras sive pecora sic assuefacerent, ut exeuntes illices redirent comitationes, in lucrum domini, ex Iure Hebraeo pro furibus habitos, discas ex Seldeno, l. 6. c. 11. Vide supra ubi de Columbis. Conceptum per licium et lancem dicebatur furtum apud Romanos, qui morem hunc apud Athenienses usitatum ab iis mutuati sunt, cum qui res furtivas quaerebant, nudi cincticulo amicti aedes suspectas intrabant: cum prius Deos essent contestati, se ineniendi spem quaerere. Si invenissent, is apud quem quaerebant, mulctabatur. De iis lex: φωράςοντα γυμνὸν χιτωνίςκον ἔχοντα ἄζωςτον ἐιςιέναι εἰς την` ὀικιαν, ἐπὶ τῷ ἐρευνῆςαι, Qui furtum it quaerere in domo aliena, cincticulo amictus intrato. Nudi autem ingrediebantur, ne quid forte vestibus conditum inferrent, dominoqueve aedium falsum crimen obiectare possent. Lance vero ante oculos utebantur, ne gynaeconitidem viderentur intrare corrumpendi feminas potius causâ, quam furti concipiendi. Ficus qui furabantur Athenis, olim quidem capite luebant, ex lege: In Hortos irrumpere ficosque deligere capital esto. Sed facile mutavit, itaqueve postea multati tantum sunt, iuxta legem: Κλέπτοντα ςύκα κολάζεςθαι, Qui ficus clepserit, multator. Fimi fures apud eosdem graviter puniti sunt, ex lege: Τοὺς βόλιτον ὑφελομένους κολάζεςθαι, quo nomine stercus praecipue bubulum indigitabatur. Gallinarum, gravius puniti, quam bovis vel equi abactivus in Ius. Mannia, vide ibi. Per lancem et licium, vide supta Conceptum. Ludis, ut aleâ, talis, ludicris pecorum, feratum aut volucrium certaminibus, si quis lucrum fecisset, furti teus olim Hebraeis ex Maiorum scitis, habitus. Nequeve enim, contractu ex fortuna pendente, rem rite acquiri iudicabant. Selden. de Iure Nat. et Gent. iuxta Discip. Hebraeorum l. 6. c. 11. Manifestum dicitur, quod deprehenditur, dum fit: faciendi finis est, cum perlatum est,quod ferri coeperat. De eo supra. Nec manifestum, quod postea quandocunqueve deprehenditur. Non exhibitum, quando quis rem furtivam apud se quaesitam, et inventam non exhibebat. Oblatum, cum res furtiva alicui a fure oblata est, Plagium apud Athenienses Sirempse lege vindicabatur: Εἄν τὶς φανερος γένηται ἀνδραποδιζόμενος, τούτῳ θάνατον ῏ειναι ζημίαν, Plagiarii manifesti morte luunto. Privatum. Prohibitum, quando quis furtum apud se restibus praesentibus investigari prohibebat. Vide Iac. Oizel. in A. Gell. l. 1. c. 18. Publicum, de quo Cato: Fures privatorum furtorum in nervo et compedibus aetatem agunt fures publici in auro atque in purpura, apud eund. Saccularii, vide supra Cingulorum incisores, infra Sector. Scriptorum, de quo furti genere vide Salmas. Prol. as Sol. Vecticularii seu manifesti effractores, et perfossores parietum, Athenis capite plectebantur, ex Lege: Εἄν τίς φανερὸς γένηται τοιχωρυχῶν, τούτῳ θάνατον ῏ειναι την` ζημίαν. Zonarii sectores, vide Saccularii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.